«Adorabilis Jesu! credo firma fide, te in sanctissimo Altaris Sacramento vere præsentem cum corpore et anima, carne et sanguine, divinitate et humanitate, adoro te Deum et Dominum meum, atque te amo, super omnia. Te cupio ex toto corde meo, sed quia te modo sacramentaliter suscipere non possum, veni saltem spiritualiter in cor meum. Jesu mi dulcissime, unio me totum tibi, et amplector te, ac si jam in cor meum venisses; ne permittas me separari a te.
Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili Passionis tuae memoriam reliquisti; tribue quaesumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentiamos. Qui vivis et regnas Deus in saecula, saeculorum. Amen»¹.